- AMBARVALE Carmen
- AMBARVALE Carmenapud Fl. Vopiscum, ??? Divo Aureliano, c. 19. Veterams manibus libros evolvite, Fata Rei publ. quae sunt aeterna, perquirite; patrimis matrimisque pueris carmen indicite: dictum est quod in Ambarvalibus canebatur, apud Romanos, cum quof festo minime confundendum est Amburbium, de quo apud eundum paulo post. Aperte enim Servius ambo distinguit, ad Eclog. 3. Virgil. v. 77. Dicitur hoc sacrificium ambarvale, quod arva ambiat victima: sicut Amburbale, vel Amburbium, quo urbem circumit et ambit victima. Idem ad l. 1. Georg. v. 345.Terque novas circum felix eat hostia fruges.Dicit, ait, ambarvale Sacrificium: quod saepe de porca fecunda et gravida fieri consueverat. Quae sacrificia erant annua et pro frugibus fiebant, ac circum fruges hostia ducebatur; de quibus Ambarvalibus capiendus est Tibull. l. 2. Eleg. 1. v. 2.Quisquis adest, faveat: fruges lustramus et agros,Ritus ut a prisco traditus exstat avo.Nempe sacrificium Ambarvale intelligit, quô fruges et arva lustrabantur: quod non animadversum in magnum errorem impulit doctissimum Virum, qui apud Poetam hunc ead. Eleg. v. 21. corrigit:Tunc nitidus plenis confisus rusticus areis,Ingerat ardenti grandia ligna foco.Ibi scil. plenis areis corrigit pro plenis agris; atqui Tibull. ibidem Ambarvale sacrum exsequitur. Tunc, i. e. cum fiunt sacra pro frugibus, confisus rusticus plenis agris, i. e. novis frugibus plenis et magnam spem prae se ferentibus, foco magnam lignotum copiam ingerit, etc. Vide Salmas. ad Vopisc. loc. cit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.